Complurium ex diversis gentibus auctorum epigrammata liminaria ad quaslibet res spectantia Eo praecipue his librariis carminibus ex interreti erutis spectavi, ut seriem quandam instruerem quae textus omnium saeculorum complecteretur, ab incunabulis quae dicuntur initio facto usque ad saeculum XVIII iniens. Non dubito, humanissime lector, quin si haec omnia delibaveris, sensurus sis me plurima carmina incunabulis adiuncta exscripsisse. Neque tamen carmina quae in principiis exitibusve librorum continentur neglexi qui subsequentibus temporibus sunt editi. Patet enim aetatem, quo tardior fuerit, eo plura epigrammata tum liminaria tum dedicatoria protulisse. Plures fuere causae cur hoc accidisset. Aliquis dixerit numerum in singulis cuiusdam operis editionibus, novissimis poematiis inductis additaque mole carminum spectantium ad priores editiones quae in publicam lucem iam prodierant, succrevisse. Ecquis haec neget? Accedit tamen quod labentibus saeculis scriptoribus typographisque inveniendi erant quasi quidam sponsores qui pecuniam erogarent unde libri excuderentur. Typographi saeculorum recentiorum e penu sua libros imprimere non poterant. Plures libri in dies exarabantur. Libertas edendi quae quisque sentiebat imminuebatur. Opus erat ut scriptores carminibus a se ceterisve compositis sponsores (sive principes sive sacrorum antistites) sibi conciliarent. Aliter egerant typographi priores qui sumptibus suis libros excudebant. Haud fortuito fit ut in carminibus quae incunabulis insunt haec verba saepissime invenias: eme, lege et ita porro. Quae quidem verba subsequentibus aetatibus prorsus desunt. Cuiusvis lectoris benevolentia in pretio iam non fuit. Sermo qui in carminibus incunabulis adiunctis continetur saepe est humilis; haud raro menda metrica deprehenduntur, maxime cum Graeca adhibentur nomina. Interdum syllabae perperam producuntur vel corripiuntur, dummodo in hexametri quavis, prout necessitas postulabat, sede contineantur. Quod fieri videmus verbi gratia in priore syllaba nominis Platonis, quae produci solet, quamvis apud veteres brevis sit. Archimedes, exempli gratia, in hexametro poni solet, quamvis primigenia huius nominis syllabarum quantitas hexametro repugnet. Quod accidit etiam in nominibus quorum origo aliunde est arcessenda (e.g. Lusitania). Sed haec hactenus. Timeo enim ne, si talia pergam, mihi praeposteram diligentiam exprobres. Incunabulorum carmina ita sunt composita: in prioribus versibus pauca de auctore, de opere reperiuntur. Admonentur inde lectores ut librum emant legantque. Primae classicorum editiones talibus epigrammatis saepe carent. Clarior Vergiliius, clarior Cicero quam ut commendaretur. Scriptores autem aevo recentiores minusque noti dedicatoriis carminibus ditabantur. Quo tardior est aetas, eo longius locupletiusque carmen est. Coniectari potest saeculis XVII et XVIII epigrammata dedicatoria pluris saepe existimata esse quam opera singula tum soluta tum ligata oratione conscripta quibus haec opuscula praemitterentur. Verisimile est a saeculo XVI usque ad XVIIII tum in regionibus quae Catholico nomine gloriarentur tum in Europae regionibus quae a Catholica Ecclesia descivissent Gymnasia florere coepisse in quibus discipuli versificandi Latine arte magis magisque imbuerentur. Quod numquam antea tam crebro acciderat. Iesuitica ratio studiorum a Protestantium methodis de litteris tradendis haud longe differebat. His perpensis intelligi potest cur huiusmodi carmina crebriora, longiora elegantioraque in dies evaserint; cur novo cuidam litterarum generi adscribi possint. Spero eum qui hanc carminum seriem evolverit huiusce generis historia quae fuerit discere, vel summatim, valere. Giacomo Dalla Pietà | |
Iohannes Baptista Abiosius, trutina rerum coelestium et terrestrium (Tarvisii, 1498) | |
Iohannes Baptista Abiosius, dialogus in astrologiae defensionem (Venetiis, Franciscus Lapicida, 20 Oct. 1494) | |
Aeschylus, tragoediae conversae per Ioannem Sanravium Montempessulanensem (Basileae, 1555) | |
Fortunius Affaytatus, physicae ac astronomicae considerationes (Venetiis, apud Nicolaum de Bascarinis, 1549) | |
Aesopus Graecus per Laurentium Vallensem traductus (Erphordie, Scheck, 1500) | |
Leo Baptista Alberti, de re aedificatoria (Florentiae, Nicolaus Laurentii, Alamanus, 29 Dec. 1485) | |
Leo Baptista Alberti, de re aedificatoria (Florentiae, 1496) | |
Ulyssis Aldrovandi, ornithologia (Bononiae, Franciscus de Franciscis Senensis, 1599) | |
Ambrosius, opera, edidit Iohannes Amerbach (Basileae, Iohannes de Lapide, 1492) | |
Valerius Anshelm, catalogus annorum et principum (Bernae, apud Mathiam Apiarium, 1540) | |
Petrus Apianus, astronomicon Caesareum (Ingolstadii, 1540) | |
Apicius, in re coquinaria (Mediolani, 1498) | |
Apicius, de re coquinaria (Venetiis, Bernardinus Venetus, 1500) | |
Arnoldus de Villa Nova, speculum medicinae (Lipsiae, Martin Landsberg, 1495) | |
Guilermus Arvernus, rhetorica divina (Basileae, apud Ioannem Froben, 1492) | |
Augustinus, de civitate Dei cum commento (Basileae, Johannes Amerbacensis, 1489) | |
Augustinus, de trinitate (Basileae, Amerbach, 1489) | |
Augustinus, opuscula (Argentorati, Martin Flach, 1489) | |
Augustinus, opuscula (Parmae, Angelus Ugoletus, 1491) | |
Augustinus, opuscula (Venetiis, Dionysius Bertochus, 1491) | |
Augustinus Moravus, dialogus in defensionem poetices (Venetiis, [Fridenperger], 1493) | |
Gaspar Baetiae, opera omnia (Francofortii, ex Paltheniano, 1609) | |
Baptista Mantuanus, de vita beata opusculum (Deventer, Paffraet, 1500) | |
Andreas Barbatia, commentaria (Bononiae, Ruberia, 1496) | |
Andreas Barbatia, commentaria (Bononiae, Ruberia, 1497) | |
Bartholomaeus de Chaims, confessionale (Argentorati, Georg Reyser, 1474) | |
Ioannes Bauhin, de plantis a divis sanctisve nomen habentibus (Basileae, apud Conradum Waldkircg, 1591) | |
Henricus Bebellus, facetiae (Bernae, per Samuelem Apianum, 1550) | |
Alexander Benedictus, de observatione in pestilentia (Venetiis, De Gregoriis, 1493) | |
Bernardus Claravallensis, sermones de tempore et de sanctis (Zwolle, Peter van Os, 1484-85) | |
Bartholomaeus de Usingen, compendium naturalis philosophiae (Erfurt, Wolgang Scenck, 1507) | |
Philippus Beroaldus, annotationes centum (Hieronymus Sallus Facentinus, 1488) | |
Philippus Beroaldus, de felicitate opusculum (Bononiae, De Bazaleriis, 1495) | |
Iohannes Bissel, cliens Marianus diversis elegiis descriptus (Monachii, formis Leysserianis, 1634) | |
Iohannes Boccatius, de claris mulieribus (Bernae, apud Mathiam Apiarium, 1539) | |
Bonifatius VIII, liber sextus decretalium cum glossis Johannis Andreae (Basileae, Michael Wenssler, 10 Dec. 1477) | |
Anselmus Boetius de Boodt, gemmarum et lapidum historia (Lugduni Batavorum, ex officina Ioannis Maire, 1636) | |
Sebastianus Brant, stultifera navis Narragoniae profectionis (Augustae, Schensperger, 1497) | |
Georgius Calaminus, Rudolphottocarus (Argentorati, J. Rihel, 1594) | |
Prosperus Calanius, paraphrasis in librum Galeni de inaequali intemperie (Lugduni, Sebastianus Gryphius, 1538) | |
Guglielmus Camdeno, Britannia (Francofurdi, Ioannes Wechelus, impensis Petri Fischeri et haeredum Henrici Tackii, 1588) | |
Joachim Camerarius, astrologica (Norimbergae, apud Io. Petreium, 1532) | |
Iohannes Antonius Campanus, opera (Romae, Silber Eucharius, 31 Oct. 1495) | |
Melchior Canus, opera (Parisiis, apud Amabilem Auroy, 1704) | |
Marcus Porcius Cato, disticha (Basileae, apud Olpe, 1498) | |
Gaius Valerius Catullus, nuptiae Pelei et Thetidis etc. (Vindobonae, Vietor et Jo. Singrenius, 1514) | |
Catulli Tibulli Propertii nova editio, Io. Scaliger recensuit (Parisiis, in Bibliopolio Commelliniano, 1600) | |
Comoediae et tragoediae ex novo et vetere testamento (Basileae, per Nicolaum Brylingerum, 1540) | |
Conradus Celtes, ars versificandi (Lipsiae, Landsberg, 1494) | |
Conradus Celtes, ludus Dianae in modum comoediae coram Maximiliano Rhomanorum rege (Nurembergae, Holcelius, 1501) | |
Marcus Tullius Cicero, de amicitia (Bernae, per Mathiam Apiarium, 1550) | |
Claudianus, de raptu Proserpinae (Utraiecti, Nicolaus Ketelaer and Gerardus de Leempt, 1474) | |
Claudianus, de raptu Proserpinae (Mediolani?, Mantegazza?, 1505) | |
Claudianus, de raptu Proserpinae (comm. A. Janus Parrhasius) (Venetiis, Johannes Rubeus Vercellensis et Benardinus Rubeus Vercellensis, fere 1510) | |
Claudianus, opera, ed. Thaddaeus Ugoletus (Parmae, Angelus Ugoletus, 23 Apr. 1493) | |
Claudianus, opera (Amstelaedami, ex officina Schouteniana, 1760) | |
Franciscus Columna, hypnerotomachia Poliphili (Venetiis, Aldus Manutius, 1499) | |
Jodocus Clictove, introductio in metaphysicos libros Aristotelis (Lutetiae, ex officina Henrici Stephani, 1510) | |
Constitutiones synodales ecclesiae Constantiniensis (Basileae, Sebastianus Brandt, non ante 1497) | |
Laurentius Corvinus, de Nympharum conquestione (Lipsiae, Thanner, 1500) | |
Raymundus Cunichius, Homeri Ilias Latinis versibus expressa (Romae, apud Ioannem Zempel, 1776) | |
Franciscus Diedus, in vitam sancti Rochi (Friburgi, Mainz, 1494) | |
Diogenes, epistulae (Jacob van Breda, 1495) | |
Dioscorides, de medica materia libri sex, Ioanne Ruellio interprete (Lugduni apud Iacobum Faure 1554) | |
Petrus Dorlandus, viola anime per modum dyalogi (Coloniae, 1499) | |
Raphael Eglinus, oratio de concordi fratrum societate (Tiguri, apud Joannis Wolphium, 1591) | |
Ludoicus Enocus Uxeludonensis, partitiones grammaticae (Genevae, Jean Crespin, 1551) | |
epitome bibliothecae Conradi Gesneri (Tiguri, apud Christophorum Froschouerum, 1555) | |
Desiderius Erasmus, Conradus Lycosthenes, apophtegmata (Genevae, apud Iacobun Stoer, 1591) | |
Euclides, elementa, curante Christophoro Clavio (Coloniae, expensis Ioh. Baptistae Ciotti, 1591) | |
Iacobus Faber Stapulensis, arithmetica (Parisiis, Hopilius, 1496) | |
Iohannes Fabri de Werdea, tractatus de modo docendi (Lipsiae, Tanner, 1498) | |
Iohannes Fabricius, de maculis in sede observatis narratio (Wittenberga, 1611) | |
Marsilius Ficinus, opera (Basileae, ex officina Henricpetrina, 1576) | |
Adam Freitag, architectura militaris nova et aucta (Leidae, apud Elzeviros, 1631) | |
Michael Furter, formularium procuratorum et advocatorum Curiae Romanae (Basileae, 1489) | |
Robertus Gaguinus, compendium super Francorum gestis (Parisiis, Parvus, 1500) | |
Robertus Gaguinus, ordinis sanctae trinitas (Lugduni, Treschel, 1497) | |
Lucas Gauricus Geophonensis, tractatus astrologicus (Venetiis, apud Curtium Troianum Navò, 1552) | |
Gabriel Gerberus, expeditio illustrissimorum Germaniae Principum (Tigurii, apud Ioannem Wolphium, 1591) | |
Gualtierus Tigurinus, argumenta tam veteris quam novi testamenti capitum elegiaco carmine (Tigurii, 1554) | |
Guilemus de Gouda, cronica (Coloniae, Koelhoff, 1499) | |
Felix Hemmerlin, opuscula et tractatus (Argentorati, Husner, 1497) | |
Herodotus, historiae (Henricus Stephanus illustris viri Huldrichi Fuggeri typographus, 1566) | |
Hesiodi georgicorum liber per Nicolaum de Valle conversus (Lipsiae, Thanner, 1499) | |
Hieronymus de Vallibus, Jesuida seu de passione Christi (Basileae, per magistrum Nicolaum Lamparter, 1505) | |
Hippocrates, de insania Democriti (Augustae, Froschauer, 1503) | |
Horatius, opera (Argentinae, Gruninger, 1498) | |
Horatius, censura poetica ad Pisones (Lipsiae, 1492) | |
Horatius, poemata omnia (Basileae, Nicolaus Bryl, 1543) | |
Hugo Cardinalis, repertorium postillarum veteris seu novi Testamenti (Basileae, Amerbach, 1504) | |
Manettus Iannotius, de dignitate et excellentia hominis libri IV (Basileae, apud Andream Cratandrum, 1532) | |
Iliadum opus per Pindarum Thebanum e graeco in latinum traductum (Lipsiae, 1496) | |
Iohannes Cartusiensis, tetrastichon iodocui galli rubiacensis in opusculum nosce te (Haidelbergae, Knoblochtzer, 1489) | |
Iohannes de Meppis, tractatus de conceptione immaculate virginis (Lubeccae, Arndes, 1495) | |
Iohannes de Milis, repertorium iuris (Basileae, apud Nicolaum Kessler, 1488) | |
Iohannes de Monte Regio, epitoma in almagestum Ptolomei (Venetiis, Regimontanus Iohannes, 1496) | |
Iohannes de Nova Domo, decreta concilii Basiliensis (Basileae, Wolff, 1499) | |
Iohannes Scotus, commentaria in XII libros Metaphysicae Aristotelis (Venetiis, Locatelli, 1501) | |
Iohannes Ionstonius, thaumatographia naturalis (Amsterdami, apud Guilelmum Bleau, 1632) | |
Isocratis scripta, Hieronymo Wolfio Oetingensi interprete (Basileae, typis Konradi Walkirchii, 1602) | |
Guido Iuvenalis, interpretatio in Laurentii Vallae elegantias latinae linguae ([Parisiis], Félix Baligault, 28 Oct. 1492) | |
Martinus Kemnitius, enchiridion (Lipsiae, 1588) | |
Lactantius, opera (Venetiis, Johannes de Colonia and Johannes Manthen, 27 Aug. 1478) | |
Laudinius Hierosolomitanus, epistolae Maumetis (Lipsiae, Abiegnus, 1498) | |
Iacobus Locher, oratio de studio humanarum disciplinarum et laude poetarum extemporalis (Friburgi, Riederer, 1496) | |
Iacobus Locher, carmen de Sancta Katherina (Basileae, Hermann von Olpe, 1496) | |
Christianus Longomontanus, astronomia Danica (Amsterdami, apud Ioh. et Cornelium Blaev, 1640) | |
Lucanus, de bello civili pars prima (Lugduni, sumptibus Claudii Bourgeat, sub signo Mercurii Galli, 1652) | |
Lucianus, vera historia (Venetiis, Johannes Baptista Sessa, 1500) | |
Lucretius (Parisiis ex Lugduni, Gulielmi Rovillii et Philippi G. Rovillii, 1564) | |
Lupoldus Bambergensis, Germanorum veterum principum zelus et fervor; add. Sebastian Brant; ed. Jacobus Wimpheling (Basileae, Johann Bergmann, de Olpe, 1497) | |
Iacobus Magni, sophologium (Lugduni, Vingle, 1495) | |
Emanuel Maignan, perspectiva horaria libri quattuor (Romae, typis et expensis Philippi Rubei, 1648) | |
Antonius Mancinellus, carmen de floribus, carmen de figuris, de poetica virtute, vitae carmen (Venetiis, De Cereto Tacuinus, 1498) | |
Manilius, astronomicon, comm. Laurentius Bonincontrius (Romae, 26 Oct. 1484) | |
Aldus Manutius, Gregorii Nazanzeni cum versione Latina (Venetiis, Manutius, 1504) | |
Aldus Manutius, rudimenta grammatices Latinae linguae (id.) | |
Aldus Manutius, Herculis Strozae epitaphium (operibus poetae adiunctum) (Venetiis, Aldus Manutius, 1513) | |
Hannibal Marchisius, Tragedie cristiane, Vincentii Hippolyti praefatio Latina (Neapoli, ex typographeo Felicis Moscae, 1729) | |
Matheolus Perusinus, tractatulus (Lipsae, Landsberg, 1497) | |
Iohannes Matius Romiltensis, epigramma de culice Vergilii (fere 1510) | |
Philippus Melancton, catechismus puerilis (Bernae, apud Matthiam Apiarium, 1537?) | |
Gerardus Mercator, atlas minor (Amstelodami, ex officina Ioannis Ianssonii, 1634) | |
Michael Scotus, expositio super auctorem spherae (Bononiae, Justinianus de Ruberia, 16 Sept. 1495) | |
Iohannes Meder, quadragesimale de filio prodigo (Basileae apud Michaelem Furter, 1495) | |
Iohannes Milis, repertorium (Basileae, Keslerm, 1488) | |
Antonius Mizaldus, de mundi sphaera seu cosmographia (Lutetiae, apud Guilielmum Cavellat, 1552) | |
Iohannes Moller, sequentes iuris controversi positiones (Typis Heredum Iohannis Schroeteri, 1635) | |
Boninus Mombritius, de dominica passione (Lipsiae, Jacobus Thanner, 1499) | |
Caspar Muller, quaestiones miscellaneae (Basileae, typis Iohannis Iacobi Genathii, 1633) | |
Sebastianus Munster, cosmographiae universalis libri VI (Basileae, Petri, 1552) | |
Petri Mussonii Virdunensis tragoediae (Flexiae, apud Georgium Griueau, Typographim Regium, 1610) | |
Iohannes Nauclerus, de simonia (Tubingae, Johann Otmar, 28 Iun. 1500) | |
Isaaci Newtonii Philosopiae naturalis principia Mathematica (Londinii, 1726) | |
Nicander, Theriaca et Alexipharmaca in Latinos versus redacta per Euricum Cordum medicum (Francofordiae, apud Christianum Egenolphum, 1532) | |
Nicolaus de Orbellis, expositio (Rouen) | |
noctes Atticae, recogn. Beroaldus, ed. Iohannes Connellus (Lutetiae, 1511) | |
Paulus Olearius, de fide concubinarum in sacerdotes (Basileae, 1501-1505) | |
Ioannes Oporin, bucolicorum autores XXXVIII (Basileae 1546) | |
Ovidius, de arte amandi et de remedio amoris (Venetiis, Tacuinus, 1494) | |
Luca Pacioli, summa de arithmetica geometria (Venetiis, Paganinus de Paganinis, 1494) | |
Guilelmus Paraldus, sermones dominicales (Tubingae, Meynberger, 1499) | |
Georgius Peurbachius, tabulae eclypsium (Vindobonae, Winterburger, 1514) | |
Phaedrus, fabularum Aesopiarum libri V (Augustobonae Tricassium, Io. Odotius typographus, 1696) | |
Plutarchus, opuscola (Venetiis, Manutius, 1509) | |
Paulus Pompilius, vita Senecae (1491-1497) | |
Franciscus Petrarca, opera Latina (Basileae, edidit Sebastianus Brant, impressit Johannes Amerbach, 1496) | |
Petrus Ravennas, Phoenix seu de artificiosa memoria (Venetiis, Bernardinus De choris Cremona, 10 Ian. 1491-92) | |
Antonius Philoteus, Aetnae topographia (Venetiis, apud Moschium, 1591) | |
Aeneas Silvius Picolomineus, praecepta artis rhetoricae (Basileae, Johannes Amerbach, 1488) | |
Dominicus Picolomineus, oratio de laudius liberalium disciplinarum (Erfurti, Wolgang Schenck, 1505) | |
Plautus, Catullus (Bononiae, Benedictus Hectoris, 1503) | |
poemata Pythagorae et Phocilidis cum duplici interpretatione Viti Amerbachi (Lipsiae, 1578) | |
Iohannes Poggius, contra fratrem Hieronymum Heresiarcham (Nurembergae, Huber, 1498) | |
Policarpus Smyrnaeus, opera Dionysii, convertit etiam Marsilius Ficinus (Argentorati, Hussner, 1503) | |
Melchior de Polignac, antilucretius (Lugduni Batavorum, typis Eliae Luzac, 1748) | |
Angelus Politianus, opera (Basileae, Nicolaus Episcopius Iunior, 1553) | |
Prudentius, opera poetica (Deventer, Richardus Pafraet, between 21 June 1491 and 1493) | |
Georgius Purbachius, spaerae mundi (Venetiis, Hieronymus de Sanctis, 1488) | |
Repertorium vocabulorum exquisitorum, editum a Conrado Turicensi (Basileae, Bertoldus, 1474-75) | |
Iohannes Reuchlin, phorcensis scenica (Basileae, Olpe, 1498) | |
Iohannes Baptista Ricciolius e Soc. Iesu, prosodia reformata duobus tomis comprehensa (Bononiae, ex typographia Victorii Benatii, 1655) | |
Christioph Scheiner, rosa Ursina (Braccianum, 1630) | |
Sidonius Apollinaris, ed. et comm. Ioannes Baptista Pius (Mediolani, Uldericus Scinzenzeler, Hieronymus de Asula et Johannes de Abbatibus, 4 Mai. 1498) | |
Silius Italicus, Punica (Romae, Conradus Sweynheym et Arnoldus Pannartz, non ante 5 aprilis 1471) | |
Solomonis Proverbia et Ecclesiastes, per D. Alvarum Gomes et Eobanum Hessum (Basileae, 1538) | |
Archangelus Spagna, oratorii (Romae, Giovanni Francesco Buagni, 1706) | |
Statius, opera (Venetiis, Octvianus Scotus, 1483) | |
Statius, Achilleis (Parisiis, Johann Philippi de Cruzenach, 1497) | |
Statius, silvae, Achilleis, Thebais (Basileae, per Henricum Petrum, 1541) | |
Statius, Thebais (apud Melchiorem Bernardum serenissimi Lotharingiae ducis typographum, 1601) | |
Statuta synodalia epixscopatus Basileensis, ediderunt Joannes Amerbach etc. (Basileae, 1503) | |
Famianus Strada, facinus memorabile Cypriae virginis (Dilingae, apud Udalricum Rem, 1621) | |
Terentius, comoediae (Venetiis, Simon de Luere Lazaro de Suardis, de Savillano, 5 Iul. 1497) | |
Terentius, comoediae (Lugduni, Jean De Vingle, fere 1499-1500) | |
Terentius, comoediae (Coloniae, Heinrich Quentel, 21 Oct. 1499) | |
Terentius, comoediae (Argentorati, Johann Gruninger, 11 Feb.1499) | |
Terentius, opera cum commento Guidonis Iuvenalis (Venetiis, Simon de Luere Lazaro de Suardis, de Savillano, 5 Iul. 1494) | |
Theocrytus, eidyllia, Helio Eobano interprete (Basileae, Andreas Cratander, 1531) | |
Thomas Aquinas, de occultis operibus naturae, de motu cordis (Liptzgk, Thanner, 1499) | |
Tibullus, elegiae sive carmina (Venetiis, Antonius Battibovis, 1485) | |
Iohannes Tortellius, commentariorum grammaticorum de ortographia (Venetiis, Paltasichis, 1488) | |
Ioannes Turnovius, epopeia de expeditione Germanogallica (Tiguri, in officina Froschoviana, 1591) | |
Valerius Flaccus, Argonautica (Bononiae, Benedictus Hectoris, 12 Apr. 1498) | |
Robertus Valturius, de re militari (Veronae, Boninus de Boninis, 1483) | |
Carolus Verardus, in laudem Ferdinandi (Norimbergae, 1499) | |
Ad Vergilii opera omnia loci aliquot a Georgio Leonbergero in gratiam studiosorum editi (Ingolstadii, in officina Alexandri Weiffenhorn, 1542) | |
Publius Vergilius Maro, opera, cum adnotationibus D. Philippi Melanchtonis etc. (Tiguri, 1573) | |
Publius Vergilius Maro, opera omnia cum notis selectissimis variorum (Lugduni Batavorum et Roterodami, ex officina Hackiana, 1666) | |
Publius Virgilius Maro, opera: interpretatione et notis illustravit Carolus Ruaeus (Parisiis, sumptibus fratrum Barbou, 1722) | |
Polydorus Vergilius, proverbiorum libellus (Venetiis, Christophorus de Pensis, 1498) | |
Polydorus Vergilius Urbinas, Anglicae historiae libri vigintiseptem (Basileae, apud Thomam Guarinum, 1570) | |
Johannes Sulpitius Verulanus, de arte grammatica (Basileae, Johannes Amerbach, 1480) | |
Vincentius Belovacensis, opuscola (Basileae, Iohannes Amerbach, 1481) | |
Iohannes Lodovicus Vives, opera (Basileae, apud Iacobum Parcum impensis Episcopii Iunioris, 1555) | |
Albrecht von Eym, margarita poetica (Basileae, per Ioannem de Amerbach, 1503) | |
Iacobus Vympfelingus, adolescentia (Argentinae, Flach, 1500) | |
Iacobus Vympfelingus, Isidoneus Germanicus de erudienda iuventute (Speyer, Hist, 1497) | |
Iacobus Vympfelingus et Robertus Gaguinus, disceptatio (epistolae et carmina) (Coloniae, Ludwig von Renchen, 1492) | |
Xenophon, opera Ioanne Leuvenclaio interprete (epistolae et carmina) (Basileae per Thomam Guarinum, 1569) |