1. AD FERDINANDVM MEDICEM CARDINALEM ET AD PETRVM
FRATRES MEDICES COSMI MAGNI DVCIS HETRVRIAE FF.
Nulla ne vos hyemis species iam certa propinquae,
Nec saevi Boreae vis inimica fugat?
Et tamen excessere istis e finibus omnes
Setigerique sues capreolique leves.
5
Ac iam prata rigent niveis incana pruinis,
Et nulla est, quae non torpeat unda gelu.
Ecquid vos igitur nudis remoratur in arvis?
Ecquid, ubi nihil est quod iuvet, esse iuvat?
Hic soles tepidi assidue coelumque salubre,
10
Hic viridis multo gramine ridet humus.
Laetaque coturnix foecundus pervolat agros,
Et multo gelidae pisce natantur aquae.
Hic fruges passim depascitur improbus anser
Rimaturque amnes ingluviosus anas.
15
Haec etiam Lydo non invidet unda Caystro,
Cycnorum innumeros, quos alit ille, greges.
Quin damae et lepores inter fruticeta vagantur,
Inque volutabris plurimus horret aper.
Ecquid adhuc statis, Tyrrhenae o regia gentis
20
Germina et Ausonii spes rediviva soli?
Vos nemora et silvae, placidi vos aura Favoni,
Vestraque vos Tusci littoris ora vocat.
2. AD VESPASIANVM GONZAGAM DVCEM SABLONETAE
Innumeros potui merito Gonzaga labores,
Aestusque et brumae frigora dura pati,
Sive per horrentis Pindi iuga, sive per Haemi
Anfractus varia persequor arte feras:
5
Cum modo tantum in me decoris, cum tanta redundet
Gloria, cum tantus tamque petendus honos,
Quantum et quale decus, quanta est ea gloria, quantus,
Qui mihi vel vita est carior unus, honos,
Dum dignum statuis, quem per nemora alta sequaris,
10
Qua nulli e nostris contigit ire via.
Hunc tu igitur si non plane reprehenderis, ipse
Conatum incipiam iure ego amare meum.
Namque uni placuisse tibi quibus evenit, iisdem
Evenit, ut placeant iam sine fraude sibi.
3. DE XIII ITALORVM CVM XIII GALLIS PVGNA IN
PEVCETIIS EX PROVOCATIONE COMMISSA
Quisquis es, egregiis animum si tangeris ausis,
Perlege magnorum maxima facta ducum.
Hic tres atque decem forti concurrere campo
Ausonios Gallis altus adegit amor,
5
Certantes utros bello Mars claret et utros
Viribus atque animis auctet alatque magis.
Par numerus, paria arma, pares aetatibus, et quos
Pro patria pariter laude perisse iuvet.
Fortuna et virtus litem generosa diremit:
10
Et, quae pars victrix debuit esse, fuit.
Hic stravere Itali iusto in certamine Gallos,
Hic dedit Italiae Gallia victa manus.
4. AD ISABELLAM MEDICEM COSMI MAGNI DVCIS
HETRVRIAE F.
Quam modo multiplici contextam ex arte corollam
In manibus pono dia Isabella tuis,
Ante mihi intacta legere e valla Napaeae,
Quo ferrum nemo, nemo agit ausus oves.
5
Sola apis Hyblaeos delibat Hymettia flores,
Dum strepit et dulces construit inde favos.
Tu vero decora ista tuae cape debita fronti,
A casta veniunt quae tibi dona manu.
Mollis odoratas hic fundit amaracus umbras,
10
Illius et circum plurimus extat honos.
Quique thymus varios inter viret unus odores,
Excoluit puris hunc pudor unus aquis.
5. AD EANDEM
Si tibi quae praestans animus, quae gloria gentis,
Quaeque adeo eximiae formae honor usque tuae
Postulat, o veterum decus immortale parentum,
Magnorum o proles suspicienda ducum,
5
Pro meritis Isabella tuis fortuna dedisset,
Vnica terrarum tu domina orbis eras.
Sed timuit, ne te rerum potiente iaceret,
Victaque virtuti cederet ipsa locum.
6. DE HIRVNDINE, QVAE PVLLOS STRANGVLAVIT SVOS
Avolat e pueri manibus ludentis hirundo
Pone trahens nexo pendula fila pede.
Vtque refert dulcem natis implumibus escam
Et nidi in summo margine laeta salit,
5
Arentes tenuis longo subtegmine lini
Perdita festucas implicuisse videt.
Heu quid agat? peritura fame circumvolat, et quam
Attulerat miseris damnat et odit opem.
Ergo illis laqueum cervici innectit et omnes
10
Interimit natos, pignora cara, suos.
Proh scelus infandum! quis iam te barbara Progne
Credat Itym manibus non iugulasse tuis?
7. AD FERDINANDVM MEDICEM CARDINALEM
Venaris Fernande lupos atque omnia late
Reddis Amyclaeo pascua tuta cane.
Roma igitur tantae plaudit laetissima praedae.
Cur ita? non Martem, sed colit illa Iovem.
8. DE AQVILA IN AERE INTEREMPTA A MARIO VRSINO
Dum pedibus leporem fulvus Iovis ales aduncis
Fert celer et liquidum radere pergit iter,
Vulnere letalis (quis credat?) in aere baccae,
Quae Chalybe e medio protinus acta ruit,
5
Labitur; in praecepsque imum per inane volutus
Et vitam et vitae gaudia linquit humi.
Labentem vidit Divum pater aethere ab alto:
"Et sua mortales fulmina (dixit) habent".
9. DE EADEM
Aerias aquilae nubes atque astra petenti
Letali Marius pectora glande ferit:
Fistula quam media discludit ahenea flamma,
Cum primum iniecto sulphur ab igne micat.
5
Atque illam excipiens tellus memor: "En mea proles
In Superos (inquit) fulmen et ipsa iacit".
Quod quamquam fratres non ulciscetur ademptos,
Haec tamen haud posthac suggeret arma Iovi.
10. DE LVSCINIA AVE
Luscinia in summo consueta quiescere ramo,
Cui vitem agricolae iunxerat ante manus;
Dum partim somno indulget, partim excita cantu
Exercet questus irrequieta suos,
5
Capreolis alte serpentibus, unde racemi
Pendentes stabili sustineantur ope,
Vinciri crura imprudens non sensit et arcte
Innecti alterutri vincula dura pedi.
Quo decepta dolo et detexto in vimine clausa,
10
Conticuit multos moesta silensque dies.
Delicias sedenim postquam sese esse puellae
Vidit et a rosea pascier usque manu,
Facta loquax iterum cantus integrat amicos,
Et dominae somnis obsequiosa favet.
11. AD FRANCISCVM MEDICEM MAGNVM DVCEM HETRVRIAE
Iustitiae nullus cum iam locus esset in urbe,
Dux magne, imperii quae caput una tui est,
Cunctaque muneribus donisque oppressa iacerent,
Et, nisi non inopis, gratia nulla foret:
5
Fers legem poenasque graves certissimus addis,
Ne donari aliquid, ne recipive queat.
Protinus ergo aditus sancto patuere pudori
Et turpi a quaestu se abstinuere manus.
Inde tibi grates agimus, Dux optime, quorum
10
Iniustos sumptus non patiuntur opes.
Quaeque aliis erat atque aliis exposta rapinis
Vrbs tua, nunc demum se videt esse tuam.
12. AD MARIVM VRSINVM DE CICONIA INTEREMPTA
Vnguibus et duro dum forte ciconia rostro
Versantem colubrum lubrica terga rapit,
Percutitur bacca, media quam ferrea flamma,
Ceu fulmen, tereti fistula ab ore iacit.
5
Ergo cadit: prodestque nihil coluisse parentem
Et quod cum dira praelia gente gerit.
Tu vero, qui totum uno certissimus ictu
Alituum sternis, cum libet, agmen humi,
Quem fugisse nequit manni post terga latentem
10
Seu mergus, seu sit grus, olor, anser, anas:
Parce pias posthac placidarum in caede ferarum
Sanguine tam innocuo conscelerare manus.
13. DE EADEM AD EVMDEM
Candida dum medium curvis rapit unguibus hydrum
Grataque longaevo fert alimenta patri:
Labitur heu dira percussa ciconia glande
Et duro coluber liber ab ore fugit.
5
Proh scelus! exitium pietas illi attulit: ast hic,
Cui vita in primis noxia, sospes abit.
Quae nam igitur te, saeve Mari, non praedicet aetas
Insonti tinctas sanguine habere manus?
14. EX GRAECO
Concreto ut pueri rapiunt e flumine crustas,
Cum Brumae atque hyemes obriguere gelu;
Post autem, ut digitos pervasit frigus et una
Torpor iners molles occupat articulos,
5
Nec quod obest retinere queunt, nec ponere norunt,
Dum glacies teneras urit iniqua manus.
Gaudia sic primum iuvenes in pectore versant,
Quos Placito Veneris contigit igne puer.
Dein vero, ut pestem mediis hausere medullis,
10
Quae cunctas animi depopulatur opes,
Discupiunt miseri renuuntque extinguere flammas:
Et piget et lenta morte perire iuvat.
15. IN SPES
Dum circumvolitant animum spes et tibi votis
Omnia promittunt uberiora tuis,
Tu procul, ut moto muscas aestate flabello,
Dum facto hinc illinc agmine in ora volant,
5
Fac abigas. Aliter misere torquebere teque
Iam vixisse aliis, non tibi flebis inops.
16. AD FRANCISCVM PANICAROLAM
Orantem qui te non audiit, Attica nescit
Et Romana tuae quantum facundia linguae
Cedat et eloquio devicta assurgat Hetrusco.
Affluit at quicumque semel dum dicis et asper
5
Exterres sontes, aperisve arcana Tonantis,
Nec se immutavit, nec sustulit ardua supra
Sidera: vos talem terris avertite pestem
Coelicolae, indignum vos mergite pondus Averno.
17. AD PAVLLVM MANVTIVM
Quantum Roma sui Ciceronis maxima linguae,
Tantum lingua tibi debet Ciceronis; et uni
Vna tibi quod vivit adhuc, quod floret ubique,
Et colitur, refert acceptum culte Manuti.
18. AD EVMDEM
Exorta est tecum culti Ciceronis imago:
Et vivit tecum et tecum moriatur oportet.
Vive igitur mi Paulle diu, diu ut illa superstes
Vivat, et hoc uni praesens tibi debeat aetas.
19. AD LAVRENTIVM IACOMINIVM
Laurenti, o pulchris virtutum insignibus aucte,
O, et Tyrrheni flos et ocelle soli.
Quid prius ipse in te mirer? studii ne labores?
Queis tibi sublimem sternis ad astra viam.
5
An vero ingenium? cuius vim saepe sororum
Aonidum dulces obstupuere chori.
Externas quoniam dotes, quibus affluis, ipse
Consuesti haud propriis adnumerare bonis.
Ast ego, cui virtus summis est proxima Divis,
10
Illa prius, mox haec singula suspicio.
Omnia namque in te qui non miratur amatque,
Quaeque tacens novit dissimulare potest,
Ille uni sibi vim nimirum iniurius affert
Splendidaque invidiae dat documenta suae.
20. IN EFFIGIEM BENEDICTI VARCHII
Sacravit primam primo qui flore iuventae
Aedibus aetatem Ractius hisce suam;
Quod memoris gratique animi dare signa satisque
Officio factum, qua potis, esse cupit,
5
Hic ipsum Varchii posuit de marmore vultum:
Atque uno in vultu tres tibi nosse dedit.
Historicum qualem quisquam vix legit, et ulli
Qualem oratorem nec meminisse queant,
Vatem autem, cui pauci audent contendere vates,
10
Sive illos Latium, Tuscia sive tulit.
21. AD IOANNEM ALBERTVM I.C.
Si medicum merces sequitur sua, cum sua ab arte
Vitae aliquot nostrae prorogat ille dies,
Cur vatem, immortale aevum nomenque perenne
Cum parat, Alberti, praemia nulla manent?
5
Scilicet haud multi (neque enim res parva neque omnium
Corpore depressos apta movere animos,
Ni quos ad coelum stimulat contendere gressum
Gloria praeclarae mortis amica comes)
Dum luxu indulgent et somno, posse sibi se
10
Praestare hac tanta conditione putant.
Nam quicumque bono dat praemia digna poetae,
Ille unus numquam iam moriturus obit.
22. AD ANTONIVM LANFREDINVM I.C.
Si quem optare licet, qui cum traducere vitam
Possim atque aetatis tempora transfigere,
Ipse unus certe es, mi Lanfredine, diesque
Ac noctes, qui cum dulce sit esse mihi.
5
Namque ii sunt mores eaque est doctrina tuique
Mirifice exculti tanta animi probitas,
Vt quicumque semel tecum est congressus et inde
Non te amat ac sese quisque adamare solet,
Nesciat is quantas virtus habet aurea vires,
10
Quamque adeo vehemens vis sit amoris amor.
23. AD COSMVM MEDICEM MAGNVM DVCEM HETRVRIAE
Invicti paulo ante hostes, rex optime regum,
Opponunt castris dum sua castra tuis
Et late innumero populantur milite campos
Diripiuntque avida templa beata manu,
5
Nusquam moestae urbes, nusquam moesta oppida pro te
Cessarunt summo vota vovere Deo.
Nunc autem, postquam caesis tot millibus, ipse
Solvisti ingenti tristia corda metu,
Passim laetae urbes, passim laeta oppida pro te
10
Festinant sancta solvere vota fide.
Vt dubitemus utrum populo sis carior ipsi
Cosme tuo, an populus carior ipse tibi.
Sed certe haec laus est, haec gloria magna, superbos
Sternere humi et populis esse in amore parem.
24. AD EVMDEM
Dum te, Cosme, diu nimium Labrone morantem
Invidet Hetrusci littoris Arnus aquis:
Exit et aggeribus ruptis lata aequora tranat
Spumeus et tumido gurgite vastat agros.
5
Iamque avidis molem aggressus sese apparat undis
Vertere et antiquas obruere amne domos.
Seu nos ergo istuc fugientes excipe, seu tu
Huc, ut subsidat, maxime Cosme veni.
25. AD EVMDEM
Viderat, Hetruscum qua se ora extendit in aequor,
Arnus, et opposita mole minatur aquis,
Iucundas te, Cosme, moras et tempora laetum
Conterere et ripas deseruisse suas:
5
Protinus ingenti concepta turbidus ira
"Praefertur, video, iam mihi pontus (ait)
Quare agite, o Nymphae, cunctas effundite habenas,
Quosque ego ditavi, nunc populemur agros.
Quod si perstiterit spretis precibusque minisque,
10
Mox Arnum is pelago sentiet esse parem".
26. VOTVM PRO SVSCEPTA VENATIONE, AD DIANAM
Sic tua Panchaeis fragrent altaria donis
Venantique omnes dent tibi terga ferae;
Sic te nocturnas terrae incedente per umbras
In triviis ululet sedula turba canum.
5
Susceptum da Diva mihi decurrere munus
Et facili, quo iam coepimus, ire via.
Instructi ut nostris venantes artibus olim
Audaci subeant horrida tesqua pede.
Non ego tum variis spargam modo floribus aram
10
Suspendamque alto plurima dona tholo,
Sed caput immanis praefigam postibus apri,
Nec non et Scythicae cornua vasta ferae.
Adsis, o Diana: tuus iam retia ponit
Et praedam toto littore Cosmus agit.
27. AD PETRVM VICTORIVM
Si quem felicem ac vere statuere beatum
Quicumque expendunt cum ratione bonum:
Ipse ille es certe Victori. Nam tua primum
Clarat te veteri nobilitate domus;
5
Deinde valetudo firmum vegetumque senectae
Tradit et a puero continuata venit;
Postremo virtus sese tibi pulchra suasque,
Nixa quibus graditur, sedula pandit opes.
Caetera non referam: quando omnes undique terras
10
Plurima doctrinae sic monimenta tuae
Complerunt, ut te quoddam ceu numen ab astris
Delapsum cuncti mente animoque colant.
Perge igitur, veterumque libros artesque iuvato
Ingenuas omni qua potes unus ope;
15
Perge, inquam, nobisque aperi quorum aurea magno
Cum damno in tenebris scripta sepulta iacent.
Ipsaque tot meritis devincta fatebitur aetas
Nulla umquam tantum secla tulisse virum.
Nam si opus heroum proprium est prodesse futuris
20
Atque hominum praesens velle iuvare genus,
Extinctis vitam lucemque afferre tenebris,
Quis Phoebi et summi iam neget esse Iovis?
28. AD MARIVM COLVMNAM
Et domus est Italis non ulla vetustior oris,
Quaeque vel ingenti nobilitate potens
Sit magis et summis heroum illustrior actis,
Pluribus et quae se claret imaginibus,
5
Quam tua, perpetuo magnorum e sanguine nobis
Orte ducum, o Latii spesque decusque Mari.
Et nemo est, seu dulciloquas coluisse Camoenas,
Et facta ad coelum fortia ferre virum,
Seu luctantis equi duris calcaribus armos
10
Frangere, seu libuit tela movere manu,
Atque urgere acrem virtute et viribus hostem,
Audax qui sese praeferat ipse tibi.
O felicem igitur fortunatumque Columnam,
Qui facere et docte scribere facta queas.
29. AD IO. BAPTISTAM ASINIVM
Tu ne igitur verbis Asini me docte putasti
Parere et precibus non voluisse tuis?
Eadem opera potes et solem quoque credere coelo
Et nasci et radios fundere nolle suos;
5
Aut etiam matrem puero nutricis egenti
Poscenti suetos posse negare cibos.
Non ego sum, sceleris qui tantum suscipere in me
Ausim et tam turpis criminis esse reus.
Non, si me duris in cautibus ipse tulisset
10
Caucasus et Scythici barbara terra soli.
30. AD CHRISTOPHORVM CRESSIVM
Ipse leves cernis Cressi conantur ut alae
Incudem ad coeli sidera ferre gravem.
Conantur nimirum illae fecisse, quod omnes
Posse ulla fieri vix ratione putant.
5
Quantum etenim levitate sua tolluntur in altum,
Tantum haec ingenti pondere vergit humi.
Sic animo solet esse suo cum corpore pugna:
Dum corpus terras, dum petit astra animus.
Verum illud praeclarum, in quo victoria laudem
10
Victori et victo tempus in omne parit.
31. IN VITEM
Quae nam autem infelix regio, quae nam invia soli
In Scythicis vitem hanc educat ora iugis?
An Celtarum alpes glacie nivibusque rigentes,
Fertilis an ferri nutrit Iberus ager?
5
Quae tam immaturos progignere sueta racemos
Commendat miseris tristia vina cadis.
At tu quid cessas illuc properare Lycurge,
Et stirpem invisam deiicere ultor humi?
32. AD ANTONIVM CIOFIVM I.C.
Quas te horas vitae genio tribuisse Ciofi,
Vixisse et quando dicere te potero?
Numquam equidem. Nam te modo ius civile Quiritum
Explanandi ad se publica cura rapit;
5
Et modo solventem dubiarum aenigmata legum
Sevocat a nobis nobile Gymnasium.
Quin etiam interdum turba importuna clientum
Obsidet, atque domi detinet assiduum:
Vt suspirandi nullum nullumque iocandi
10
Momentum videam temporis esse super.
O vere studium sibi inutile, quod requietem
Nusquam habet ipsum, aliis quam peperisse solet.
33. IN INGRATVM
Si laesus doleo, si, quem minus esse decebat,
Nunc illum in primis immemorem experior:
Vos, o, perfidiam quicumque haud fertis inultam,
Impia nec sinitis facta latere diu,
5
Vos o vos, inquam, coelestia numina, vos nunc
Testor et has imo pectore fundo preces:
Vt, si nil feci, si mens sibi conscia culpae
Nullius est, cur me fallere debuerit;
Debuerit misero furtim subducere sese,
10
Et nostrae foedus frangere amicitiae,
Ipse olim infidi verbis deceptus amici
Accuset tacitus seque suamque fidem.
34. AD PETRVM ANTONIVM IACOMINIVM
Aoniis o cura puer gratissima Nymphis,
Ante annos Cirrhae cui iuga culta patent:
Adventantem ad se quem iam miratur Apollo,
Exceptum gremio quemque Thalia fovet.
5
Perge celer, nec te revocet labor arduus usquam,
Quo te nunc primum gloria dulcis agit.
Tempus erit tanto cum se Florentia alumno
Iactet et increscens altior Arnus eat,
Cum laudes nomenque tuum vivensque vidensque
10
Gaudebis ferri docta per ora virum.
Ipse ego tum certe, seu iam per molle vagabor
Elysium, seu mi vita superstes erit:
"Nil quidquam Lethaea timens oblivia (dicam)
Deleri nomen non sinet iste meum".
35. DE IOLA
Ille tuus, Pan semicaper, crinitus Iolas,
Ille, tuos cantus quem superare ferunt,
Dum capit umbrosae somnos sub tegmine pinus,
Solus Amor vigili pectore servat oves.
5
Iamque cadunt altae summis de montibus umbrae,
Et prodire ferae, quae latuere, parant.
Vestrumque aliqua, heu, Dryades, Dryades illum excitet, ut ne
Fiat Amor saevis cum grege praeda lupis.
36. DE THYRSI PASTORE ET LAELAPE CANE
Iniussae rediere et oves simaeque capellae
Pascuaque ingenti deseruere metu.
Sub quercu iacet extinctus cum Laelape Thyrsis:
Iupiter hos saeva sustulit ipse manu.
5
Eheu, quis posthac aget in nemora alta capellas?
Aut quis lanigeras iam tueatur oves?
Ille decus nemorum et pastorum gloria Thyrsis
Occidit et Laelaps gloria prima canum.
37. DE LACEDAEMONIA MATRE, EX GRAECO
Effugit exanimis nudato corpore, cives
Dum miscens dubio praelia marte, Lacon.
Obvia quocirca iuvenem transverberat hasta
Mater et hos audax fudit ab ore sonos:
5
"En patriam mentite tuam, mentite parentes,
I nunc, atque hosti cedere disce locum".
38. AD DIONYSIVM LAMBINVM
Lambine, implicitos cui vatum solvere nodos,
Cui datur exculto suaviter ore loqui,
Bargaeus tibi gratus agit doctissime grates,
Si non quas debet, quas tamen ipse potest.
5
Quodque prius notae virtuti debuit, en se
Praesto offert meritis officiisque tuis.
Tuque tibi constare voles si nunc quoque, munus
Quam levius, gratum tam magis istud erit.
39. AD BONAM VALETVDINEM
Si genio indulsi, si vitam suaviter omnem
Traduxi, nostram dum colis ipsa domum,
O, quam circumeunt unam lususque iocique,
Et cum lasciva matre protervus Amor:
5
Hunc mihi da tetrum e membris deponere morbum,
Qui cunctas imo pectore laetitias
Expulit et, centum inducens uno agmine curas,
Mirificis mentem ludit imaginibus.
Da tetram hanc pestem, toto quae corpore saevit
10
Improba, in extremos reiicere usque Getas.
Et te redde mihi: spargam mox floribus aram
Ipse tuam et multa limina sancta rosa.
40. AD PHILOMELAM AVEM
Ne cantus Philomela tuos, ne proiice ad auras.
Has quercus, haec tu robora dura fuge.
Nec te decipiat, blandis quod saepe Napaeis
Ornarit varium querna corona caput.
5
Hi tibi dum rami fundunt e cortice viscum,
Exitium miserae perniciemque parant.
Sunt virides Bacchi vites, est proxima myrtus,
Intra quas versus dicere tuta potes.
Auratae teneris pendent e vitibus uvae,
10
Myrtus odoratas spargit opaca comas.
Adde quod et numeros et dulcia carmina vatum
Et Venus et toto pectore Bacchus amant.
41. DE LVSCINIA AVE
Aucupe dum trepide surgunt clamante volucres,
Et caecae properant accelerare fugam,
Implicitae maculis alas exolvere tendunt,
Et miserae impediunt se magis atque magis;
5
Sola inter cunctas elapsa effugit et altas
Luscinia in sylvas libera facta volat.
Ecquis, io, vates sacrum genus esse negabit,
His avibus cum dent retia et ipsa viam?
42. DE IOLA VENATORE
Semicapri Panes et montivagi Satyrisci,
Quaeque alitis Dryades per nemora alta feras,
Hanc pharetram, hos arcus pinu suspendit ab alta,
Retiaque et Triviae cornua rauca suae.
5
Vtque caprae passim leporesque vagentur, Iolas
Constituit vobis hic iugulare canes.
43. DE DEMAENETA, EX GRAECO
Octo olim natos bello Demaeneta raptos
Eodem omneis fertur contumulasse loco.
Spargeret atque adeo lachrymas cum in funera nullas,
"Hos (inquit) peperi terra Lacaena tibi".
44. IN OBITVM MYCONIS PVERI
Extinctum Dryades puerum flevere Myconem,
Castalii puerum spemque decusque chori.
Vtque inter sylvas, inter nemora ardua quondam
Nomine sub tanto secula cana forent,
5
Has illae inscripsere notas radicibus imis:
Pieridum periit spesque decusque Mycon.
Ergo dum flabunt venti, dum robora vivent,
Induet et virides dum nova sylva comas:
Non Thyrsis, non Daphnis erit, non notus Iolas,
10
Non alii, quos iam fama canebat anus;
Audiet at coelum hoc vocem fundentibus ornis,
Pieridum periit spesque decusque Mycon.
Haec Dryades et cum laevum intonuisset Olympo
Iupiter: "En vota haec iam rata (dixit) erunt".
15
Altaque per Stygii iuravit flumina fratris,
Nomine sub tanto secula cana fore.
45.
Pulcher Hylas Acmen, Acme pulcherrima Daphnin
Deperit; et Daphnis Chlorida, Chloris Hylan.
Acme spernit Hylan, Daphnis pulcherrimus Acmen,
Et Daphnin Chloris candida, Chlorin Hylas.
5
Filius hasce vices Veneris, Venus hasce Dione
Saeva iubet poenas legibus esse ratas.
Idcirco horum alius, quantum ferus odit amantem,
Tam est alii tristis tamque odiosus amans.
Discite vos igitur, qui vos male fertis amari,
10
Vltorem vobis post caput esse Deum.
46.
Qua patet aequoreas longe hinc prospectus in undas,
Cunctaque caeruleis impediuntur aquis.
Mira fides: quondam sylvae montesque fuerunt,
Oppidaque et rarum fertilis uber agri;
5
Quodsi (namque potest nil non longinqua vetustas)
Nunc ubi sunt fluctus, pascua rursus erunt,
Cur ego non sperem Lalage mutetur ut olim?
Et veniat supplex, quae modo dura fugit?
47. TVMVLVS
Et paucis natura mihi contenta meumque
Imbutum nullo crimine pectus erat.
Non livor, non ambitio mala perculit, ut nunc
Hinc quoque mandarim nomen abesse meum.
5
Denique nil pravum placuit. Si mentior, ipsa,
Qua tegor, aeternum sit mihi terra gravis.
48. IN OBITVM PHILIPPI TORNABONI EPISCOPI
Qui vatum obscuras voces, qui scripta piorum
Suetus et ad sedes Divum aperire viam,
Et morum integritate et vita puriter acta
Aequavit (si fas dicere) Coelicolas,
5
Exuperans, qua parte potest, cuncta astra Philippus
Tornabonus adit mente animoque Deum.
Dumque illic vitae gaudet divina beatae
Gaudia, divinis perfruiturque bonis,
Oblitus mortalem animum sensusque rebelleis,
10
Spectat ovans, illinc se sine quicquid agunt.
Tum secum: "Aeternae pars o contraria luci,
Offudit tenebras nox mihi quanta tuas?
Iamdudum condaris humi. Me mole relicta
Corporis, aeternum sidera habere iuvat".
49. TVMVLVS LAODAMIAE PVELLAE
Vita fuit, mea nata, brevis tua: cum tamen esset
Dignior in terris vivere forma diu.
Sic, iniusta tibi iustos quos abstulit annos,
Mors addet lachrymis, Laodamia, meis.
50. IN OBITVM HENRICI VALESII GALLORVM REGIS
Henricum tristis cum iam Bellona videret
Cepisse invicta regna superba manu,
Moxque sibi generum partis emisse Philippum
Austriacum et populis otia longa suis:
5
Indoluit celebrisque inter spectacula ludi
Obvia perfracta casside fudit humi,
"Atque in connubii pacisque hoc foedere (dixit)
Quae caderet, nusquam victima maior erat".
51. IN IMAGINEM DIDONIS, EX GRAECO
Quam cernis, vera est magnae Didonis imago,
Haec Paphiam formae vincit honore Deam.
Talem me Tyrii quondam genuere parentes,
Nec mea, quem credis, corda perussit amor.
5
Numquam etenim Aeneam vidi, neque tempore eodem,
Quo cecidit Priami regia, Byrsa fuit.
Ipsa mihi, ne me Libycus poteretur Hyarbas,
Conscivi mortem fortiter ausa manu.
At vos impuro Musae favisse Maroni
10
Non pudet et tantum sustinuisse nefas?
52. IN AMMANNATI ANTAEVM
An ne hoc Alcides in signum est versus? et ille,
Terra novas vires cui modo tacta dabat?
An ne Ammannatus coelo vim fecit? et aeri
Spirare ac voces edere posse dedit?
5
Namque, animam pressus qui nunc (viden') efflat ab ore,
Iam iam pondus iners proiicietur humi:
Cedet et hinc, duris hostem qui dura lacertis
Vrget et invictis pectora pectoribus.
Quod si forte suum differt victoria finem,
10
Et fracti nondum pectoris ossa crepant,
Longam huius decet esse moram tempusque palestrae,
Quando hic Neptuni est filius, ille Iovis.
53. PVERPERIVM
Haec ego formosa Lycidas pro coniuge vota
Persolvo et capiti myrtea serta fero.
Vos foetam servate precor, vos nocte silenti
Custodes vigili numine adeste Lares.
5
Hic pilo, hic valida feriat contusa bipenni,
Deverrat celeri limina at ille manu.
Tu procul in montes Sylvane atque avia cedas
Improbe: culta hic sunt omnia, culta domus.
54. PRIMITIAE
Et Pani et Cereri et Baccho dat rusticus Aegon
Primitias ruris munera parva sui:
Lac Pani, Cereri spicas Bacchoque racemos,
Vt vitem, ut segetes, ut tueantur oves.
5
Quod si nec grando, mala nec rubigo luesque,
Nec fures poterunt, nec nocuisse lupi,
Debita tum vestras felix cadet hostia ad aras:
Pani hoedus, Cereri sus, tibi, Bacche, caper.
55. AD LAELIVM TORELLIVM
Quem modo perscriptum Laeli legis optime librum,
Vltima suscepti cura laboris eram.
In quo plus multo tibi me debere fatebor,
Quam, cuius nuper sum satus ingenio.
5
Nam, ni illum de spe depulsum animoque iacentem
Erigeres, egomet non modo non poteram
Quicquam esse: ast id, quod miserum foret, ilicet omnes
Absumpset fratres iam quoque flamma meos.
56. IN ALPHONSI ATESTINI FERRARIENSIVM DVCIS II
ET LVCRETIAE MEDICIS COSMI F. NVPTIAS
Exitium Europae miserati instare propinquum
Iunxerunt dextras Arnus et Eridanus.
Quod tantum in foedus nunc quis dubitare potest, quin
Pacati veniant et Tagus et Rhodanus?
5
Coniungent illi (inquam) animos hoc foedere: et una
Coniungent magnis flumina fluminibus.
Gaude Ister, gaude Hebre, tibi iam vincula rumpent
Arnus et Eridanus, et Tagus et Rhodanus.
Tuque adeo Europa auspiciis felicibus aucta,
10
Coniugio huic laetum laeta precare Deum.
57. AD MVSAM
Si nihil in nostris positum scis esse libellis,
O, quae Parnassum blanda Thalia colis,
Quod non primores linguae dixisse Latinae
Constet, sive Maro, sive sit is Cicero,
5
Seu Carus, cultusve Terentius atque Catullus,
Et reliqui, quos tum pertulit illa viros
Heroum acta astris valde felicibus aetas,
Illa aetas virtutum omnium amica parens:
Da, si iusta precor, quaecumque ita scribimus, esse
10
Aeterna et ferri docta per ora virum.
Nosque tibi ante aram ponemus in igne quotannis,
Quos facit indoctus Cacula versiculos.
58. IN OBITVM IOANNIS MEDICIS CARDINALIS
AD MARIVM COLVMNAM
Nec lachrymas oculis, tristes nec pectore questus
Vllos in tanto funere, docte Mari,
Rupi ego. Sed subito stupefactus fulminis ictu,
Et cecidi et iaceo nunc quoque mutus humi.
59. IN EIVSDEM OBITVM AD EVNDEM
Heroum qui facta Mari paulo ante parabam
Dicere et aeternis concelebrare modis,
Oppressus foeda hac coeli subitaque ruina
Ceu saxum in gelidis montibus obrigui.
5
Elatusque eodem, quo maximus ille, feretro,
Maxima pars tanti funeris ipse fui.
Et modo, qui loquor haec, vereor sim vivus, an huius
Iamdudum extincti corporis umbra levis.
60. IN EIVSDEM OBITVM
In magno patris imperio quam vixerit insons
Quamque incredibili relligione pius,
Qui modo vix quarti ingressus vestigia lustri
Vltima Ioannes flosculus orbis erat.
5
Testantur gemitus passim lachrymaeque bonorum,
Inque ipso populi publicus ore dolor.
Sed, cui vel Latium meminit, vel Hetruria nusquam
Nec vidisse ullum, nec genuisse parem,
Flagitia ille hominum et scelera importuna perosus
10
Et misera innumeris secula nominibus,
Debuit ad Superos tum primum atque astra reverti,
Cum reliquis vita haec gratior esse solet.
61. IN EIVSDEM OBITVM
Non te tam pulchro spoliatum corpore tamque
Orbatum innumeris flemus abisse bonis
Ioanne: nam cui Superi non ulla negarunt
Dona, super coelum, quod peteretur, erat.
5
Nos ipsos ipsi flemus, qui amisimus in te,
Quantum nulla umquam secula restituant.
O fragilem fortunam hominum! quam saepe repente
In primo spatii limine lapsa ruit.
62. IN EIVSDEM OBITVM
Quem Cosmus Medices unum quemque Helionora,
Magna Toletanae gloria honosque domus,
Innumeris ambo iuvenem virtutibus auctum
Spem Latio fuerant se genuisse rati,
5
Occidit extinctus subito. Nos vivimus? inque hac,
Hac aliquid vita credimus esse boni?
63. AD COSMVM MEDICEM MAGNVM DVCEM HETRVRIAE
Qui primum bene suscepta, Dux maxime, et inde
Tam pulchre educta prole beatus eras,
Amisti subito geminos, tua lumina, natos:
Terra quibus nusquam sustulit ulla pares.
5
Oraque cum passim lachrymis manantia cernas,
Tu tamen immoto vultu animoque manes.
Idque, quod in rebus iam te fecisse secundis
Constat, in adversis vis modo constet idem.
O praestantem animum dignumque heroibus illis,
10
Vnde tibi illustres dinumerantur avi.
Sed quorsum haec? (eheu) nostra haec sunt vulnera: et isti
Non tibi, sed populis interiere tuis.
64. IN CACVLAM
Cacula tam placet ipse sibi, tam se ipse celebrat,
Quam, qui se magnis vatibus esse parem
Credit, quod tantum conscripto epigrammate, quemdam
Terruit e doctis conspicuisque viris,
5
Ne tractaret idem, quod iam tractaverat ipse,
Deplorans Pepuli funera acerba ducis,
Quem primae primo versantem in flore iuventae,
Eximiisque auctum dotibus ingenii
Et praestantem armis et nobilitate potentem,
10
Improba mors campos misit ad Elysios
Ante diem, longam tam dignum vivere vitam,
Quam sunt istius carmina digna mori
Aeternisque tegi tenebris et nocte profunda,
Et mergi obscuris cuncta voraginibus.
15
Quare Cacula se fallit. Nam, qui sua non vult
Conferri ipsius carmina carminibus,
Impuri metuit propter contagia versus,
Ne qua suis labes haereat in numeris,
Ac se postilla Parnassi e vertice sacro
20
Musae furcillis praecipitem eiiciant.
65. IN EVMDEM
Saepe mihi dubio versanti in pectore multa
Constitit ipsa sui nescia mens animi:
An tot campivagi fluctus, cum Iupiter olim
Effusis terras obruit aequoribus,
5
Delerint homines; an tot Phaetontius ignis,
Cum sata, cum sylvas, cum maris ussit aquas;
Quot, qui ceu funesta lues grassatur in omneis,
Ipse suis perimit Cacula versiculis.
Vt, quid praecipue vita sit noxium in omni,
10
Ipse egomet sane quam sim animo ancipiti,
Sed tria sunt certe mala maxima: pontus et ignis
Quosque facit saevus Cacula versiculos.
66. IN EVMDEM
In cycno quicumque leves, vel in ansere plumas,
In torvo setas qui numerabit apro;
Inque coma excultae crines undante puellae,
Ad teretes suras dum spatiosa fluit,
5
Mox levi collecta manu sinuatur in orbes,
Et multo nitidum vestit honore caput;
Qui guttis quo Vere pluit; corpuscula qui quot
Grandinis in terras aethere lapsa cadunt;
Qui, praeceps cum saevit hyems, quot prata pruinae
10
Vrunt; quot torpent stagna lacusque gelu,
Noverit; et Libycus pelagi quot fluctibus Atlas
Tunditur; et pontus monstra quot altus alit;
Ille idem poterit turpissime Cacula mendas,
Carminis et labes enumerare tui.
15
In quo nec verbis quicquam est impurius ipsis,
Quodque minus, quod vis, significare queat.
Non res egregiae, non sensa, sed omnia plane
E vulgi media faece petita rudis,
Omnia et illepida et numeris confusa Latinis,
20
Ruris et insulsis omnia plena iocis.
Et tamen o Musis Phoeboque infense poetam,
Te ipse poetam inquam Cacula saeve vocas.
67. AD RANERIVM BOCCAM
Qui cupis aeternum laudis praecerpere fructum
Et tenebras numquam mortis obire malas,
Virginibus da te Aoniis, quae flumina propter
Permessi assidue carmina docta canunt.
5
Sic tibi sublimi contingere vertice coelum
Et dabitur Divum nectare posse frui;
Vnde ipse immortale aevum iam nactus et exsors,
Nominis effugies funera acerba tui.
O felicem igitur fortunatumque laborem,
10
Cuius ope a mortis lege solutus eas.
68. AD ALBIAM PVELLAM - Ἀντιστρέφον
Carminibus mihi si duram vis flectere mentem
Albia, voce tua consocianda lyra est.
Laetitias ego tum magnas iam sentio, cum mi
Liquida vox sensus et sonus exhilarat.
69. DE PHLOGILLA
Dianae Phoeboque novum decus addita et ingens
Gloria Tyrrheni culta Phlogilla soli,
Audiit ut primum magnum rediisse Columnam
Incolumem ad ripas, Arne beate, tuas,
5
Laetitia exiliens: "Hoc est (ait) ilicet, hoc est,
Bruma quod hic vernas gignit alitque rosas".
70. DE DAMONE ET PHLOGILLA
Damoni dum forte subit nova cura Phlogilla,
Dianae et Phoebi grata Phlogilla choro:
"Ne me (ait), o ingens honor et nova gloria Florae,
Sperne, quod obrepit cana senecta comis.
5
Ipsae etiamnum doctae adhibent ad sacra sorores
Immiscetque suis me Cytherea choris.
Quin ego, quod tecum licet admirere, Columnae
Gratus et in primis grata Thalia mea est.
Ille meos versus magni facit, ille poetis
10
Me quoque doctiloquis adnumerare solet.
Ille etiam, si quam canimus, fore censet, ut olim
Canescat seclis innumerabilibus".
71. AD ALEXANDRVM PVCCIVM
Venor ego, o Pucci, et venandi captus amore
Persequor assidue per nemus omne feras.
Nec piget horrentes indagine cingere saltus
Et cava sollicitas ducere ad antra canes.
5
Ac, licet interdum frustrentur inania venti
Vota, neque in casses praeda petita cadat,
Dum tamen eliciam, quae tu mihi carmina nuper
Misisti, Ismaria carmina digna lyra,
Certe usquam non ullus erit, qui dicat inanem
10
Venatu e tanto me rediisse domum.
72. AD CYPRIANVM SARACINELLIVM
Difficile est, Cypriane, illum, quem diligis ipse,
Odisse atque inter non numerare bonos.
Vt me, perpetuo quem tu dignatus amore es,
Esse putem dignum, quem bonus omnis amet.
5
Et certe, cunctis qui se cupit usque probari,
Ille uni totum se probet ante tibi.
73. AD HIERONYMAM ARAGONIAM
Nec cantu tibi Sirenes Hieronyma certent,
Nec tibi se forma praeferat ipsa Venus.
Nam, tu dum celeri percurris pollice chordas
Summaque clarisona sidera voce feris,
5
Horrida deponunt rapidi sua murmura venti
Et sistunt cursus flumina praecipites.
In quem autem dulces ridens convertis ocellos,
Efficitur gelidus protinus ille lapis.
74. DE LAELI TORELLI CARMINE
Cum Laeli Angelius legisset amabile carmen,
Admirans tales edidit ore sonos:
Si iuris legumque unus doctissimus hic est,
Qui pote Castalios sic coluisse choros?
5
Quod si tam doctos didicit conscribere versus,
Primum in iudiciis obtinet unde locum?
Sed, cuius voluit fidei committere Cosmus
Totius imperii sceptra regenda sui,
Non modo consilio reliquis praestare decebat,
10
Verum aliis etiam dotibus ingenii.
Afflueret quo laeta bonis Hetruria cunctis,
Et Cosmi aeternum nomen in orbe foret.
75. AD FRANCISCVM MEDICEM ET IOANNAM AVSTRIACAM
MAGNOS PRINCIPES HETRVRIAE
Innumeras alii statuas dum ponere vobis,
Ornare et pictis compita imaginibus
Fornicibusque vias properant coniungere, qui ab se
Fortia vestrorum facta patrum memorent;
5
Ipse ego, vos inter sanctos quod cantet amores,
Quod celebret fausti gaudia coniugii,
Conscripsi, o regum gratissima germina, carmen,
Et medio veniens ex Helicone tuli.
Vos animis capite id laetis. Nam laeta canenti
10
Omina, vos laeta fronte favere decet.